Sequimur te, domine Iesu: sed ut sequamur accerse, quia sine te nullus ascendet. tu enim uia es, ueritas uita possibilitas fides praemium. suscipe tuos quasi uia, confirma quasi ueritas, uiuifica quasi uita. pande illud tuum bonum, quod uidere desiderabat Dauid inhabitans in domo domini, ideoque dicebat: quis ostendet nobis bona? et alibi: credo uidere bona domini in terra uiuentium. ibi enim sunt bona, ubi uita perpetua est, uita sine crimine. alibi quoque dicit: replebimur in bonis domus tuae, quod ideo frequentauit, ut scires hinc bonum illud philosophos transtulisse, quod summum adserunt. pande ergo illud uere bonum tuum, illud diuinum, in quo et uiuimus et sumus et mouemur. mouemur quasi in uia, sumus quasi in ueritate, uiuimus quasi in uita aeterna. demonstra nobis illud quod est bonum, simile sui, semper indissolubile atque inmutabile, in quo simus aeterni in agnitione omnis boni, sicut uas electionis tuae Paulus testificatus est dicens: forsitan enim ideo discessit adhoram ut aeternum illum reciperes. aeternum ergo ministrum dei dixit scribens ad Philemonem, cuius fidem in agnitione omnis boni, quod in sanctis est, in Christum Iesum euidentiorem fieri postulabat. in quo bono est requies pura, lux inmortalis, gratia perpetua, hereditas animarum pia et secura tranquillitas, non morti subiecta, sed erepta de morte, ubi nullae lacrimae, nullus est fletus, — unde enim illic fletus, ubi nullus est lapsus? —, ubi sancti tui erroribus et sollicitudinibus, insipientia atque ignorantia, timore ac metu, cupiditatibus atque omnibus corporeis conluuionibus et passionibus absoluti, ubi regio uiuentium, et ut adsertioni huic adiungamus auctoritatem, de quo bono propheta dicit: conuertere, anima mea, in requiem tuam, quia dominus benefecit mihi, quoniam eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu. placebo domino in regione uiuorum. placebo dixit, non placeo, hoc est de tempore sibi blanditur futuro. contraria sunt autem praesentibus futura et temporalibus aeterna. 413