sed dicis quia solis discipulis loquebatur, quod ipsis solis spoponderit multas mansiones; igitur undecim tantum discipulis praeparabat. et ubi est illud, quod ex omnibus partibus uenient et recumbent in dei regno? unde uoluntatis diuinae dubitamus effectus? sed Christi uelle fecisse est. denique demonstrauit et uiam, demonstrauit et locum dicens: et quo uado uos scitis et uiam meam scitis. locus apud patrem est, uia Christus est, sicut ipse ait: ego sum uia et ueritas et uita. nemo uenit ad patrem nisi per me. ingrediamur hanc uiam, teneamus ueritatem, uitam sequamur. uia est quae perducit, ueritas quae confirmat, uita quae per se redditur. et ut sciamus ueram uoluntatem, addidit in posterioribus: pater, quos dedisti mihi, uolo ut ubi ego sum et illi sint mecum, ut uideant claritatem meam, ă€ˆpater〉. repetitio ista confirmatio est sicut illud: Abraham, Abraham! et alibi: ego sum, ego sum qui deleo iniquitates tuas. pulchre autem quod supra promisit hic poposcit. et quia ante promisit et sic poposcit, non ante poposcit et sic promisit, promisit quasi arbiter muneris, conscius potestatis, poposcit a patre quasi pietatis interpres. et ante promisit, ut potestatem agnoscas, poposcit postea, utpietatem intellegas. non poposcit ante et sic promisit, ne uideretur promisisse potius quod inpetrauerat quam quod promiserat praestitisse. nec superfluum putes quod poposcit, cum tibi exprimat paternae uoluntatis consortium, in quo unitatis indicium, non incrementum est potestatis.