conuersus deinde ad aliquem monitorem sui, qui studuerit in eius mentem inducere adsuetudinem castimoniae allegans non arduam fore nec inpossibilem, sed pluribus sociam, finitimam studiosis, conuenientem uoluntariis 'quid hoc' inquit 'fecisti mihi? quare non dixisti mihi quia uxor tua est?' — hoc est, quae non perfunctorie, sed legitimo teneatur coniugio, maximam secum uehat dotem, quae inuehat grauia onera matrimonii et durae faenus coniunctionis —, 'sed dixisti sororem, nullis adstrictam legibus et naturae sociam, non iure aliquo dotalis census superbam ac potentem. itaque inprudens onerum eius copulandam mihi eam et retinendam putaueram. sed intellexi quod pondus sit in ea et sarcina. ecce mulierem tuam, id est ecce persuasio tua ante te, accipe et recurre. nolo ante me sit, nolo in meis cogitationibus. tolle te hinc cum tuis consiliis, cum tua admonitione, cito tolle, cito recurre: moras tuas non fero, adflictiones sunt mihi: satis est quod ante deceptus sum.' et misit alumnos suos, quibus uagatur plerumque mens intemperantior, uoluens animo cogitationes luxuriae ambitionis auaritiae et diuersas inlecebras offendens, ut eliminarent ac longe propellerent castimoniam, ne recursum faceret in eos fines, quibus fuerat expulsa, quo secura iam et arbitrii serioris libera in peccatis suis redargui non reformidaret.