Et abiit Abraham et demoratus est in deserto. tunc probatur mens, quando in quodam deserto est, ubi nulla cupiditatum lasciuia, nulla abundantia pecuniae, nullus sumptus luxuriae. utinam in hoc deserto esse possim destitutus ab omni incentiuo cupiditatum, derelictus ab omni delinquendi studio, expoliatus iactantiae tumore! sed quia nos uel deus temptari patitur uel temptator incursat, cum sibi uidetur in deserto mens esse quieta ab omni terrenarum uoluptatum adpetentia, in Aegyptum inpellitur, ubi conpungi pos-sit. stimulus enim mentis caro nostra est et passiones eius conpunctiones sunt nostrae. ipsa est Aegyptus nostra, hoc est caro nostra, ipsa est adflictio. in hanc descendit mens nostra, quando cogitat quae carnalia sunt, tunc autem ascendit, quando inuisibilia desiderat. ideo et Abraham dicitur descendisse in Aegyptum, ut adfligeretur. patitur hoc mens nostra: interdum separat se a corpore, secernit ut singulariter agat, incorporalibus intendere atque adhaerere cupiens, interdum propter conligationem animae et corporis inquinatur ad carnales uoluptates, quibus infirma subicitur, fortior non tenetur. adflictiones igitur forti uiro coronae sunt, inualido infirmitates. unde et ille non timebat adflictationes, quibus probaretur merito, qui dicit: nam et cum uenissemus in Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra, sed in omnibus sumus adflictati: foris pugnae, intus timores.