Et perambulauit inquit Abraham usque ad locum Sychem ad quercum altam. nonne uidentur haec superflua, nisi rationem requiras, cum et altitudinem quercus non praetermiserit? sed ubi ratio est, nihil superfluum. Sychem enim uel umerus uel ceruix significatur, quod est laboris et exercitationis indicium. unde et Iacob uir exercitatus filio suo Ioseph eam praecipuam dedit. ergo quia neque sine dote naturae exercitatio ipsa per se perfectionem conferre potest et naturae gratia destituitur, si desit exercitatio — est enim ingeniosi adminiculum diligentia —, inducitur is uir, ad cuius imitationem formaris, ad naturae gratiam adiuncta exercitatione ita fundatior et excelsior factus, ut usque ad quercum altam pertransiret. quae arbor ut alta ita etiam robusta indicio est non facile animam sancti Abrahae saeculi huius procellis esse curuatam, sed mansisse sublimem, ut se a terrenis inquisitionibus ad altitudinem diuinae cognitionis eleuaret. denique continuo apparuit illi deus. nusquam superius habes quod uisus esset illi deus. unde liquet eo referendum quia, quamdiu Chaldaeus fuit, hoc est non solum in regione, sed etiam in opinione Chaldaeorum, non poterat deum uidere, quem intra mundum quaerebat. Chaldaei enim mundumsuperiorem deum dicunt ut etiam s . . . . . ticarum domus et stellarum cursu ferri adserunt ea quae terrena sunt et quodam coerceri uinculo. unde et deos stellas appellauerunt, eo quod eas dominatum quendam habere supernum credant, quia quaedam stellis ad terrena conpassio est. oportuit autem eos aestimare quia qui conpatitur non etiam imperatorium ius nec dominatum quasi deus possit habere in ea quorum aegrescit conpassione, cum sit et ipse mortalis et corruptibilis. mundus quoque cum sit factus, utique ipse deus non est, sed operator conditorque eius. ergo quamdiu mens Chaldaeicis erroribus inflectitur, non uidet deum, quem in his quaerit quae uidentur, non in his quae non uidentur. quae autem uidentur temporalia sunt; nam quae non uidentur aeterna. sed non temporalis deus; non igitur uidetur. non ergo mens ea uidet deum, quae disciplinam Chaldaeorum sequitur. unde nec Abraham primum uidebat. quomodo autem poterat uidere eum supra quem alterum esse arbitrabatur? ubi uero ad aliam demigrauit non regionem, sed ueram religionem paratam humilitati — hoc enim significat Chanaan —, tunc deum uidere coepit et eum cognoscere esse deum, cuius inuisibili uirtute aduertit omnia regi et gubernari. hoc ergo scriptura docet, quia Abraham stellarum obseruatione demigrans deum uidit.