Tertia quoque est, quam nobis apostoli Pauli tribuit auctoritas, qui ait: 'illa quae gessit Abraham, ut de ancilla susciperetsubolem, in figuram facta et secundum allegoriam dicta'. allegoria est, cum aliud geritur et aliud figuratur, sicut etiam ipse apostolus docet dicens: sub lege uolentes esse legem non legistis? scriptum est enim quod Abraham duos filios habuerit, unum de ancilla et unum de libera. sed is quidem qui de ancilla secundum carnem natus est, qui autem de libera per promissionem. quae sunt per allegoriam dicta; nam haec sunt duo testamenta, unum quidem a monte Sina in seruitutem generans, quod est Agar, duos populos ostendens de Abrahae generatione manare, unum Iudaeorum, qui legis syllabis seruiat, eo quod de ancilla in seruitutem uideatur esse generatus, alterum Christianum, qui ad remissionem peccatorum caelestis gratiae libertatem acceperit. quod ergo putas esse peccatum aduertis esses mysterium, quo ea quae posterioribus erant futura temporibus reuelabantur. denique addidit: uos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii estis. et 'ideo' inquit 'nolite quaerere opera legi', quoniam non iustificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Iesu Christi et ut scias quia Christianis dicit: et nos in Christum Iesum credidimus, ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis. agnoscimus ergo quoniam haec quae in figura contingebant illis crimini non erant, nobis autem erunt, si ad correptionem nostram scripta cauere nolimus, sed magis id agamus, ut cum simus liberae filii, quae est Sara.ne legis laqueis seruiamus, cum Abraham liberam tenuerit, ancillam eiecerit.