accipite etiam illud, quia huiusmodi intemperantia soluit caritatem coniugii, superbas ancillas facit, iracundas matronas, discordes coniuges. concubinas procaces, inuerecundos maritos, simul ut de domino conceperit ancilla, spernit dominam suam tamquam ditior partu, domina se despici dolet, maritum auctorem iniuriarum suarum arguit. denique Sara ipsa marito ancillae suae potestatem dederat et postea dicit ad eum: iniuriam accipio ego ex te. dedi iam ancillam meam in sinum tuum. ubi autem uidit esse conceptum, spreta sum inquit coram ab ea. iudicet deus inter me et te. quantus dolor, quam grauis querela sit feminarum lectione exponitur. da inprouidum et leuem maritum, qui morigerari nesciat, et diuortii causas exhibet. sed Abraham, uir moderatus et prudens, ecce inquit ancilla tua in manibus tuis: utere ea quomodo tibi placuerit; maluit enim uxorem tenere quam famulam. nec hoc tamen plene remedium. accipit potestatem irata uxor et inmoderatius ultione permissa utitur. quodsi Sara moderationem non tenuit, quae tenebit? ideoque scriptum est: et adflixit eam Sara, et fugit a facie eius. duo sunt quae comprehendit scriptura, ut et dominae grauem indignationem exprimeret et ancillae tumoremac superbiam. quod adflixit eam Sara, ad iracundiam adfligentis refertur: quod Agar iugit, contumeliam seruili patientia non ferebat, quae sibi erilis contubernii uindicabat fastigium. indignata est iniuriam, quae induerat insolentiam. denique interroganti angelo quo iret respondit: a facie Sarae dominae meae ego fugio. et hoc tumoris inmodici, ut prius nomen Sarae diceret, postea dominam significaret. illud ad iniuriam praemissum, hoc ad expressionem personae additum. non placuit angelo ancillae insolentia, et ideo dixit illi angelus: reuertere ad dominam tuam. utique non latuisset angelum, si ui suppliciorum uicta fugisset, et magis reprehendisset uerberantis saeuitiam quam fugientis discessionem; sed ut ostenderet quia tamquam superba fugiebat, ne subiecta esset dominae, addidit: et humilia te sub manibus eius. opto igitur ut hoc uitium nullus incidat; sed si quis inciderit, discat ancillam suam humiliare uxori suae, ne dum uult ancillam suam uindicare excludat uxorem.