Et exiuit cum eo Loth. hoc est quod inter septem sapientum dicta celebratur ἕπου θεῷ, id est 'sequere deum'. facto praeuenit Abraham dicta sapientum et secutus dominum exiuit de terra sua. sed quia antea terra ei fuerat alia, hoc est regio Chaldaeorum, de qua exiuit Thara pater Abrahae et in Charram demigrauit, et quia secum eduxit nepotemsuum, cui dictum fuerat: exi de cognatione tua, consideremus ne forte hoc sit exire de terra sua, de huius terrae, hoc est de corporis nostri quadam commoratione egredi, de qua exiuit Paulus, qui dixit: nostra autem conuersatio in caelis est, et de inlecebris et delectationibus corporalibus, quas uelut cognatas animae nostrae dixit, quam conpati necesse est corpori, donec eius conligata uinculo adhaeret. ergo exire de conuersatione terrena et saecularibus oblectamentis et superioris uitae moribus atque actibus debemus, ut non solum loca, sed etiam nos ipsos mutemus. si cupimus adhaerere Christo, deseramus corruptibilia. sunt autem corruptibilia in nobis caro delectatio uox, obnoxia passionibus corporalibus. per uocem autem passiones intellegimus. unde quoniam anima nostra διμερής est, hoc est bipertita. et rationabile habens et inrationabile, quod diuiditur per carnem et delectationis corporalis inlecebras ceterasque passiones corporis, qui iustus est uir rationabile animae suae ab inrationabili disiungere debet ac segregare. hoc est enim exire de Charra tamquam de cauernis quibusdam et cuniculis latibulisque egredi; latere enim criminosae conscientiae est. et nos igitur sequentes Abraham exeamus de latibulis. si enim filii Abrahae sumus, opera Abrahae faciamus, ut luceant opera nostra coram deo et coram hominibus. iustus dicit opera sua regi,peccator se ipsum occultat, sicut Adam occultare se cupiebat, sed latere non poterat. paruit itaque mandato Abraham nec ulla legitur mora interuenisse.