1
Probus oriundus e Pannonia, civitate Sirmiensi, nobiliore matre quam patre, patrimonio moderato, adfinitate non magna, tam privatus quam imperator
2
nobilissimus virtutibus claruit. Probo, ut quidam in litteras rettulerunt, pater nomine Maximus fuit, qui, cum ordines honestissime duxisset, tribunatum adeptus apud Aegyptum vita functus est uxore ac filio et
3
filia derelictis. multi dicunt Probum Claudii propinquum fuisse, optimi et sanctissimi principis, quod, quia per unum tantum Graecorum relatum est, nos in
4
medio relinquemus, unum tamen dico, quod in ephemeride legisse me memini, a Claudia sorore Probum
5
sepultum. adulescens Probus corporis viribus tam clarus est factus ut Valeriani iudicio tribunatum prope
6
imberbis acciperet, exstat epistula Valeriani ad Gallienum, qua Probum laudat adhuc adulescentem et
7
imitationi omnium proponit. ex quo apparet neminem umquam pervenisse ad virtutum summam iam maturum, nisi qui puer seminario virtutum generosiore concretus aliquid inclitum designasset.