1
Quibus peractis bellum Persicum parans, cum per Illyricum iter faceret, a militibus suis per insidias
2
interemptus est. causae occidendi eius haec fuerunt: primum quod numquam militem otiosum esse perpessus est, si quidem multa opera militari manu perfecit, dicens annonam gratuitam militem comedere
3
non debere, his addidit dictum eis grave, si umquam eveniat, salutare rei publicae, brevi milites necessarios
4
non futuros, quid ille conceperat animo qui hoc
1
dicebat? nonne omnes barbaras gentes subegerat
2
pedibus totumque
3
mundum fecerat iam Romanum?
5
Brevi, " inquit, " milites necessarios non habebimus. quid est aliud dicere : Romanus iam miles erit nullus? ubique regnabit, omnia possidebit
4
secura res publica.
6
orbis terrarum non arma fabricabitur, non annonam praebebit, boves
5
habebuntur aratro, equus nascetur ad pacem, nulla erunt bella, nulla captivitas, ubique pax, ubique Romanae leges, ubique iudices nostri.