1
Dedit Romanis etiam voluptates, et quidem
2
insignes, delatis etiam congiariis. triumphavit de Germanis et Blemmyis, omnium gentium drungos usque ad quinquagenos homines ante triumphum duxit, venationem in Circo amplissimam dedit, ita ut
3
populus cuncta diriperet. genus autem spectaculi fuit tale : arbores validae per milites radicitus vulsae conexis late longeque trabibus ad rixae sunt, terra deinde superiecta totusque Circus ad silvae consitus speciem
4
gratia novi viroris effronduit. missi deinde per omnes
1
2
aditus struthiones mille, mille cervi, mille apri; iam damae, ibices, oves ferae et cetera herbatica animalia quanta vel ali potuerunt vel inveniri, inmissi deinde
5
populares, rapuit quisque quod voluit, edidit alia die in Amphitheatro una missione centum iubatos leones,
6
qui rugitibus suis tonitrus excitabant. qui omnes e
3
posticis interempti sunt, non magnum praebentes spectaculum, quo occidebantur. neque enim erat bestiarum impetus ille qui esse e caveis egredientibus solet; occisi sunt praeterea multi, qui dirigere nolebant,
7
sagittis, editi deinde centum leopardi Libyci, centum deinde Syri ; editae centum leaenae et ursi simul trecenti; quarum omnium ferarum magnum magis constat spectaculum fuisse quam gratum.
8
edita praeterea gladiatorum paria trecenta Blemmyis plerisque pugnantibus, qui per triumphum erant ducti, plerisque Germanis et Sarmatis, nonnullis etiam latronibus Isauris.