1
Ipse fuit vitae parcissimae, ita ut sextarium vini tota die numquam potaverit, saepe intra heminam.
2
convivium vero unius gallinacei, ita ut sinciput adderet et ova. prae omnibus holeribus adfatim ministratis lactucis impatienter indulsit, somnum enim se mercari illa sumptus effusione dicebat, amariores
3
cibos adpetivit. balneis raro usus est atque adeo validior fuit in senectute, vitreorum diversitate atque operositate vehementer est delectatus, panem nisi siccum numquam comedit eundemque sale atque aliis
4
rebus conditum, fabricarum peritissimus fuit, marmorum cupidus, nitoris senatorii, venationum studiosus.
1
2
3
5
mensam denique suam numquam nisi agrestibus opimavit. phasianam avem nisi suo et suorum natali et diebus festissimis non posuit, hostias suas semper
6
domum revocavit iisdemque suos vesci iussit, uxorem gemmis uti non est passus, auro clavatis vestibus idem interdixit. nam et ipse auctor Aureliano fuisse perhibetur ut aurum a vestibus et cameris et pellibus summoveret,
7
multa huius feruntur, sed longum est ea in litteras mittere, quod si quis omnia de hoc viro cupit scire, legat Suetonium Optatianum, qui eius vitam adfatim
8
scripsit, legit sane senex minutulas litteras ad stuporem nec umquam noctem intermisit qua non aliquid vel scriberet ille vel legeret praeter posterum kalendarum diem.