1
Patrimonium suum publicavit, quod habuit in reditibus, sestertium bis milies octingenties. pecuniam, quam domi collegerat, in stipendium militum vertit, togis et tunicis iisdem est usus quibus privatus.
2
meritoria intra urbem stare vetuit, quod quidem diu genere non potuit, thermas omnes ante lucernam claudi iussit, ne quid per noctem seditionis oriretur.
3
Cornelium Tacitum, scriptorem historiae Augustae, quod parentem suum eundem diceret, in omnibus
1
bibliothecis conlocari iussit; ne
2
tectorum incuria deperiret, librum per annos singulos decies scribi publicitus in † evicosarchis
3
iussit et in bibliothecis
4
poni. holosericam vestem viris omnibus interdixit. domum suam destrui praecepit atque in eo loco thermas
5
publicas fieri privato sumptu iussit, columnas centum Numidicas pedum vicenum ternum Ostiensibus donavit de proprio, possessiones, quas in Mauretania habuit, sartis tectis Capitolii deputavit,
6
argentum mensale, quod privatus habuerat,
4
ministeriis conviviorum, quae in templis fierent, dedicavit.
7
servos urbanos omnes manu misit utriusque sexus, intra centum tamen ne Caniniam transire videretur.