1
Qui primum ut factus est imperator, Aureolum, qui gravior rei publicae fuerat, quod Gallieno multum placebat, conflictu habito a rei publicae gubernaculis depulit tyrannumque missis ad populum edictis, datis
2
etiam ad senatum orationibus, iudicavit, his accedit quod rogantem Aureolum et foedus petentem imperator gravis et serius non audivit, responso tali repudiatum :
Haec a Gallieno petenda fuerant; qui
3
consentiret moribus, poterat et timere. denique iudicio suorum militum apud Mediolanum Aureolus dignum exitum vita ac moribus suis habuit, et hunc tamen quidam historici laudare conati sunt, et ridicule
4
quidem, nam Gallus Antipater, ancilla honorum et historiarum dehonestamentum, principium de Aureolo habuit:
Venimus ad imperatorem nominis sui.
5
magna videlicet virtus ab auro nomen accipere, at ego scio saepius inter gladiatores bonis propugnatori-
1
2
3
bus hoc nomen adpositum, habuit proxime tuus libellus munerarius hoc nomen in indice ludiorum.