1
Turbata interim re publica toto penitus orbe terrarum, ubi Odaenathus comperit Macrianum cum filio interemptum, regnare Aureolum, Gallienum remissius rem gerere,
1
festinavit ad alterum filium Macriani cum exercitu, si hoc daret fortuna, capiendum.
2
sed ii qui erant cum filio Macriani, Quieto nomine, consentientes Odaenatho auctore praefecto Macriani Ballista iuvenem occiderunt missoque per murum corpore Odaenatho se omnes affatim dediderunt,
3
totius prope igitur orientis factus est Odaenathus imperator, cum Illyricum teneret Aureolus, Romam
4
Gallienus. idem
2
Ballista multos Emesenos, ad quos confugerant Macriani milites, cum Quieto et thesaurorum custode interfecit, ita ut civitas paene deleretur.
3
4
5
6
5
Odaenathus inter haec, quasi Gallieni partes ageret, cuncta eidem nuntiari ex veritate faciebat.
6
Sed Gallienus, cognito quod Macrianus cum suis liberis esset occisus, quasi securus rerum ac patre iam
7
recepto, libidini et voluptati se dedidit. ludos circenses ludosque scaenicos, ludos gymnicos, ludiariam etiam venationem et ludos gladiatorios dedit populumque quasi victorialibus diebus ad festivitatem ac
8
plausum vocavit, et cum plerique patris eius captivitatem maererent, ille specie decoris, quod pater eius virtutis studio deceptus videretur, supra modum
9
laetatus est. constabat autem censuram parentis eum ferre non potuisse votivumque
7
illi fuisse quod inminentem cervicibus suis gravitatem patriam non haberet.