1
Accepta igitur legione statim eam exercere
2
coepit, quinta quaque die iubebat milites decurrere, inter
1
se simulacra bellorum agere, gladios, loricas, galeas, scuta, tunicas et omnia arma illorum cottidie
3
circumspicere; calciamenta quin etiam ipse prospiciebat,
4
prorsus autem ut patrem militibus praeberet, sed cum eum quidam tribuni reprehenderent, dicentes,
Quid tantum laboras, cum eius loci iam sis, ut ducatum possis accipere? ille dixisse fertur,
Ego
5
vero, quo maior fuero, tanto plus laborabo. exercebat cum militibus ipse luctamina, quinos, senos et septenos iam grandaevus ad terram prosternens.
6
denique invidentibus cunctis, cum quidam tribunus superbior, magni corporis, virtutis notae atque ideo ferocior, ei dixisset,
Non magnam rem facis, si tribunus tuos milites vineis, ille ait
Visne congrediamur?
7
cumque adversarius adnuisset, venientem contra se palma in pectus percussum supinum reiecit et continuo dixit,
Date alium, sed tribunum.
2
8
Erat praeterea, ut refert Cordus, magnitudine tanta ut octo pedes digitis sex diceretur
3
egressus, pollice ita vasto ut uxoris dextrocherio uteretur pro anulo.
9
iam illa prope in vulgi ore sunt posita, quod hamaxas manibus adtraheret, raedam onustam solus moveret, equo si pugnum dedisset, dentes solveret, si calcem, crura frangeret, lapides toficios friaret, arbores teneriores scinderet, alii denique eum Crotoniaten Milonem, alii Herculem, Antaeum alii vocarent.