1
Aiacem alii vocabant, a suo exercitu dimoveret. fuit igitur sub homine impurissimo tantum honore tribunatus, sed numquam ad manum eius accessit, numquam illum salutavit per totum triennium huc
2
atque illuc discurrens; modo agris, modo otio, modo fictis languoribus occupatus est.
3
Occiso Heliogabalo, ubi primum
1
comperit Alexandrum principem nominatum, Romam contendit.
4
quem Alexander miro cum gaudio, mira cum gratulatione suscepit, ita
2
ut in senatu verba faceret talia:
Maximinus, patres conscripti, tribunus, cui ego latum clavum addidi, ad me confugit, qui sub impura illa belua militare non potuit, qui apud divum parentem meum Severum tantus fuit quantum illum fama
5
comperitis. statim denique illum tribunum legionis quartae ex tironibus, quam ipse composuerat, dedit et
3
4
5
6
7
6
eum in haec verba provexit:
Veteres milites tibi, Maximine mi carissime atque amantissime, idcirco non credidi quod veritus sum ne vitia eorum sub aliis
7
inolescentia emendare non posses, habes tirones; ad tuos mores, ad tuam virtutem, ad tuum laborem eos fac militiam condiscere, ut mihi multos Maximinos rei publicae optabiles solus efficias.