1
iussusque militare, tertia forte die cum processisset Severus ad campum, in turba exultantem more barbarico Maximinum vidit iussitque statim tribuno, ut
2
eum coerceret ac Romana disciplina
1
imbueret. tunc ille, ubi de se intellexit imperatorem locutum, suspicatus barbarus et notum se esse principi et inter multos conspicuum, ad pedes imperatoris equitantis accessit.
3
tum volens Severus explorare quantus in currendo esset, equum admisit multis circuitionibus, et cum senex imperator laborasset, neque ille a currendo per multa spatia desisset, ait ei:
Quid vis, Thracisce? num quid delectat luctari post cursum? tum
Quantum
4
libet, inquit,
Imperator. post hoc ex equo Severus descendit et recentissimos quosque ac fortissimos
5
milites ei comparari iussit, tum ille more solito septem fortissimos uno sudore vicit solusque omnium a Severo post argentea praemia torque aureo donatus est iussusque inter stipatores corporis semper in aula
6
consistere, hinc igitur factus conspicuus inter milites clarus, amari a tribunis, a conmilitonibus suspici, impetrare ab imperatore quod vellet, locis etiam militiae a Severo adiutus, cum esset peradulescens, longitudine
2
autem corporis et vastitate et forma atque oculorum magnitudine et candore inter omnes excelleret.