1
Et in prima quidem pueritia fuit pastor, iuvenum etiam procer, et
1
qui latronibus insidiaretur et suos ab
2
incursionibus vindicaret, prima stipendia equestria huic fuere, erat enim magnitudine corporis conspicuus, virtute inter omnes milites clarus, forma virili decorus, ferus moribus, asper, superbus, contemptor, saepe tamen iustus.
3
Innotescendi sub Severo imperatore prima haec fuit
4
causa: natali Getae, filii minoris, Severus militares dabat ludos propositis praemiis argenteis, id est
5
armillis, torquibus et balteolis. hic adulescens et semibarbarus et vix adhuc Latinae linguae, prope Thracica imperatorem publice petiit, ut sibi daret licentiam contendendi cum iis qui iam non mediocri
6
loco militarent. magnitudinem corporis Severus mi- ratus primum eum cum lixis composuit, sed fortissimis quibusque, ne
2
disciplinam militarem conrumperet.
3
4
7
tunc Maximinus sedecim lixas uno sudore devicit sedecim acceptis praemiis minusculis non militaribus