1
Mirum fortasse cuipiam videatur, Constantine venerabilis, quod haec clades, quam rettuli, loco principum fuerit, et quidem prope triennio; ita nemo in re publica
1
tum fuit qui istum a gubernaculis Romanae maiestatis abduceret, cum Neroni, Vitellio, Caligulae ceterisque huiusmodi numquam tyrannicida
2
defuerit, sed primum omnium ipse veniam peto, quod haec, quae apud diversos repperi, litteris tradidi, cum multa improba reticuerim et quae ne dici quidem
3
sine maximo pudore possunt, ea vero, quae dixi, praetextu verborum adhibito, quantum potui texi.
4
deinde illud quod Clementia tua solet dicere credidi esse respiciendum
2
Imperatorem esse fortunae est.
5
nam et minus boni reges fuerunt et pessimi, agendum vero quod Pietas tua solet dicere, ut sint imperio digni quos ad regendi necessitatem vis fatalis adduxerit,
6
et quoniam hic ultimus Antoninorum fuit, neque postea hoc nomen in re publica loco principum frequentatum est, etiam illud addendum est, ne quis error oriatur, cum duos Gordianos narrare coepero,
3
4
patrem et filium, qui se de Antoninorum genere dici volebant: non nomen in illis primum fuit sed praenomen,
7
deinde, ut in plerisque libris invenio, Antonii dicti sunt, non Antonini.