1
post hoc in eum impetus factus est atque in latrina ad quam confugerat occisus. tractus deinde per publicum; addita iniuria cadaveri est, ut id in cloacam
2
milites mitterent. sed cum non cepisset cloaca fortuito, per pontem Aemilium, adnexo pondere ne
1
2
3
fluitaret, in Tiberim abiectum est, ne umquam sepeliri
3
posset, tractum est cadaver eius etiam per Circi spatia, priusquam in Tiberim praecipitaretur.
4
Nomen eius, id est Antonini, erasum est senatu iubente remansitque Varii Heliogabali, si quidem illud adfectato retinuerat, cum vult videri filius Antonini.
5
appellatus est post mortem Tiberinus et Tractaticius et Impurus et multa, si quando ea erant
6
designanda quae sub eo facta videbantur, solusque omnium principum et tractus est et in cloacam missus
7
et in Tiberim praecipitatus. quod odio communi omnium contigit, a quo speciatim cavere debent imperatores, si quidem nec sepulchra mereantur qui amorem senatus populi ac militum non merentur.
8
Opera publica ipsius praeter aedem Heliogabali dei, quem Solem alii, alii Iovem dicunt, et Amphitheatri instaurationem post exustionem et lavacrum in vico Sulpicio, quod Antoninus Severi filius coeperat,
9
nulla exstant, et lavacrum quidem Antoninus Caracallus dedicaverat et lavando et populum admittendo, sed porticus defuerant, quae postea ab hoc subditicio
4
Antonino exstructae sunt, ab Alexandro perfectae.
5