1
Nec distulit caedem consobrini, sed timens ne senatus ad alium quem
1
se inclinaret, si ille consobrinum occidisset, iussit subito senatum urbe
2
3
4
5
decedere, omnesque quibus aut vehicula aut servi deerant subito proficisci iussi sunt, cum alii per baiulos, alii per fortuita animalia et mercede conducta veherentur.
2
Sabinum consularem virum, ad quem libros Ulpianus scripsit, quod in urbe remansisset, vocato
3
centurione mollioribus verbis iussit occidi, sed centurio aure surdiori imperari sibi credidit ut urbe pelleretur, itaque fecit, sic vitium centurionis Sabino
4
saluti fuit. removit et Ulpianum iuris consultum ut bonum virum et Silvinum rhetorem, quem magistrum Caesaris fecerat, et Silvinus quidem occisus est, Ulpianus vero reservatus.
5
Sed milites et maxime praetorianus, vel scientes quae mala in Heliogabalum pararentur,
6
vel quod sibi viderent invidiam, facta
7
conspiratione ad liberandam rem publicam primum conscios
genere mortis,
8
cum alios vitalibus exemptis necarent, alios ab ima parte perfoderent, ut mors esset vitae consentiens.