1
Sunt per plurimas civitates opera eius insignia, magnum vero illud in vita eius, quod Romae omnes aedes publicas, quae vitio temporum labebantur, instauravit nusquam prope suo nomine adscripto,
2
servatis tamen ubique titulis conditorum, moriens septem annorum canonem, ita ut cotidiana septuaginta quinque milia modium expendi possent, reliquit; olei vero tantum, ut per quinquennium non solum urbis usibus, sed et totius Italiae, quae oleo eget, sufficeret.
3
Ultima verba eius dicuntur haec fuisse:
Turbatam rem publicam ubique accepi, pacatam etiam Britannis relinquo, senex et pedibus aeger firmum imperium Antemnis meis relinquens, si boni erunt,
4
imbecillum, si mali, iussit deinde signum tribuno dari
laboremus, quia Pertinax, quando in imperium
5
adscitus est, signum dederat
militemus . Fortunam deinde regiam, quae comitari principes et in cubiculis poni solebat, geminare statuerat, ut sacratissimum
6
simulacrum utrique relinqueret filiorum; sed cum videret se perurgueri sub hora mortis, iussisse fertur
1
2
ut alternis diebus apud filios imperatores in cubiculis
7
Fortuna poneretur, quod Bassianus prius contempsit quam faceret parricidium.