1
rebus humanis sine posteritate discedere. et ut ordiamur a Romulo, hic nihil liberorum reliquit, nihil Numa Pompilius, quod utile posset esse rei publicae, quid Camillus? num sui similes liberos habuit? quid Scipio? quid Catones qui magni
2
fuerunt? iam vero quid de Homero, Demosthene, Vergilio, Crispo, Terentio,
1
Plauto ceterisque aliis loquar? quid de Caesare? quid de Tullio, cui soli
3
melius fuerat liberos non habere? quid de Augusto, qui nec adoptivum bonum filium habuit, cum illi eligendi potestas fuisset ex omnibus? falsus est etiam ipse Traianus in suo municipe ac nepote deligendo.
4
sed ut omittamus adoptivos, ne nobis Antonini Pius et Marcus, numina rei publicae, occurrant, veniamus
5
ad genitos, quid Marco felicius fuisset, si Commodum
6
non reliquisset heredem? quid Severo Septimio, si Bassianum nec genuisset? qui statim insimulatum fratrem insidiarum contra se cogitatarum parricidali
7
etiam figmento interemit; qui novercam suam—et quid novercam? matrem quin immo, in cuius sinu
8
Getam filium eius occiderat, uxorem duxit; qui
2
3
Papinianum, iuris asylum et doctrinae legalis
4
thesaurum, quod parricidium excusare noluisset, occidit, et praefectum quidem, ne homini per se et per
9
scientiam suam magno deesset et dignitas, denique, ut alia omittam, ex huius moribus factum puto, ut
5
Severus tristior vir ad omnia, immo etiam crudelior
10
pius et dignus deorum altaribus duceretur. qui quidem divinam Sallustii orationem, qua Micipsa filios ad pacem hortatur, ingravatus morbo misisse filio dicitur maiori, idque frustra 4
et hominem
11
tantum valitudine. vixit denique in odio populi diu Antoninus, nomenque illud sanctum diu minus amatum est, quamvis et vestimenta populo dederit, unde Caracallus est dictus, et thermas magnificentissimas
12
fecerit, exstat sane Romae Severi porticus gesta eius exprimens a filio, quantum plurimi docent, structa.