1
Iuventam plenam furorum, nonnumquam et criminum
2
habuit, adulterii causam dixit absolutusque est a Iuliano proconsule, cui et in proconsulatu successit et in consulatu collega fuit et in imperio item
3
successit, quaesturam diligenter egit omisso tribunatu
1
militari, post quaesturam sorte Baeticam accepit atque inde Africam petiit, ut mortuo patre rem
4
domesticam componeret, sed dum in Africa est,
2
3
pro Baetica Sardinia ei attributa est, quod Baeticam
5
Mauri populabantur. acta igitur quaestura Sardiniensi
6
legationem proconsulis Africae accepit, in qua legatione cum eum quidam municipum suorum Leptitanus
4
praecedentibus fascibus ut antiquum contubernalem ipse plebeius amplexus esset, fustibus eum sub eiusmodi elogio
5
praeconis cecidit:
Legatum populi Romani homo plebeius temere amplecti noli.
7
ex quo factum ut in vehiculo etiam legati sederent,
8
qui ante pedibus ambulabant. tunc in quadam civitate Africana, cum sollicitus mathematicum consuluissem positaque hora ingentia vidisset astrologus, dixit ei:
Tuam non alienam pone genituram.
9
cumque Severus iurasset suam esse, omnia ei dixit quae postea facta sunt.