1
Interfecto Didio Iuliano Severus Africa oriundus
2
imperium obtinuit, cui civitas Lepti, pater Geta, maiores equites Romani ante civitatem omnibus datam; mater Fulvia Pia, patrui magni
1
Aper et Severus consulares, avus paternus Macer, maternus
2
3
Fulvius Pius fuere, ipse natus est Erucio Claro bis et
4
Severo consulibus, VI idus Apriles. in prima pueritia, priusquam Latinis Graecisque litteris imbueretur, quibus eruditissimus fuit, nullum alium inter pueros ludum nisi ad iudices exercuit, cum
3
ipse praelatis fascibus ac securibus ordine puerorum circumstante
4
5
sederet ac iudicaret, octavo decimo anno publice declamavit.
5
postea studiorum causa Romam venit,
6
7
8
9
10
latum clavum a divo Marco petiit et accepit, favente sibi Septimio Severo adfini suo, bis iam consulari.
6
Cum Romam venisset, hospitem nanctus qui Hadriani vitam imperatoriam eadem hora legeret,
7
quod sibi omen futurae felicitatis arripuit, habuit et aliud omen imperii: cum rogatus ad cenam imperatoriam palliatus venisset, qui togatus venire debuerat, togam praesidiariam ipsius imperatoris accepit.
8
eadem nocte somniavit lupae se uberibus ut
9
Remum inhaerere vel Romulum, sedit et in sella imperatoria temere a ministro posita, ignarus quod
10
non liceret, dormienti etiam in stabulo serpens caput cinxit et sine noxa expergefactis et adclamantibus familiaribus, abiit.
11