1
inferiorem rexit, post hoc curam alimentorum in Italiam meruit, tunc factus est reus per quendam Severum Clarissimum militem coniurationis cum Salvio contra Commodum, sed a Commodo, quia multos iam senatores occiderat et quidem nobiles ac potentes in causis maiestatis, ne tristius gravaretur,
2
Didius liberatus est accusatore damnato, absolutus iterum ad regendam provinciam missus est. Bithyniam deinde rexit, sed non ea fama qua ceteras.
3
Fuit consul cum Pertinace et in proconsulatu Africae eidem
1
successit et semper ab eo collega est et successor appellatus, maxime eo die cum filiam suam Iulianus despondens adfini suo ad Pertinacem venisset idque intimasset, dixit:
que debita reverentia, quia collega et successor meus est.
4
statim enim mors Pertinacis secuta est. quo inter-
2
fecto eum Sulpicianus imperator in castris appellari vellet, et Iulianus cum genero ad senatum venisset, quem indictum acceperat, cumque clausas valvas invenisset
5
atque illic duos tribunos repperisset, Publium
3
Florianum et Vectium
4
Aprum, coeperunt cohortari tribuni, ut locum arriperet. quibus cum
5
diceret iam alium imperatorem appellatum, retinentes eum ad
6
praetoria castra duxerunt, sed posteaquam in castra ventum est, cum
6
Sulpiciano praefecto urbi, socero Pertinacis, contionante sibique imperium vindicante Iulianum e muro ingentia pollicentem nullus admitteret, primum Iulianus monuit praetorianos, ne eum facerent imperatorem, qui Pertinacem vindicaret; deinde scripsit in tabulis se Commodi memoriam
7
restituturum. atque ita est admissus et
7
imperator appellatus, rogantibus praetorianis ne Sulpiciano aliquid noceret, quod imperator esse voluisset.