1
Didio Iuliano, qui post Pertinacem imperium adeptus est, proavus fuit Salvius
1
Iulianus, bis consul, praefectus urbi et iuris consultus, quod magis eum
2
nobilem fecit, mater Clara Aemilia, pater Petronius Didius Severus, fratres Didius Proculus et Nummius Albinus, avunculus Salvius Iulianus, avus paternus Insubris Mediolanensis, maternus ex Hadrumetina colonia.
3
Educatus est apud Domitiam Lucillam, matrem
4
Marci imperatoris. inter viginti viros lectus est suffragio matris Marci, quaestor ante annum quam
5
legitima aetas sinebat designatus est. aedilitatem suffragio Marci consecutus est. praetor eiusdem
6
suffragio fuit. post praeturam legioni praefuit in
2
7
Germania vicensimae secundae Primigeniae. inde Belgicam sancte ac diu rexit, ibi Chaucis, Germaniae populis qui Albim fluvium adcolebant, erumpentibus
8
restitit tumultuariis auxiliis provincialium, ob quae consulatum meruit testimonio imperatoris. Chattos
9
etiam debellavit, inde Dalmatiam regendam accepit eamque a confinibus hostibus vindicavit, post Germaniam