1
Gestae sunt res in Armenia prospere per Statium Priscum Artaxatis captis, delatumque Armeniacum nomen utrique principum, quod Marcus per verecundiam
2
primo recusavit, postea tamen recepit, profligato autem bello uterque Parthicus appellatus est. sed hoc
1
quoque Marcus delatum nomen repudiavit,
3
quod postea recepit, patris patriae autem nomen delatum fratre absente in eiusdem praesentiam
2
3
4
distulit, medio belli tempore et Civicam, patruum Veri, et filiam suam nupturam commissam sorori suae eandemque locupletatam Brundisium usque deduxit,
5
ad eum misit Romamque statim rediit, revocatus eorum sermonibus qui dicebant Marcum velle finiti belli gloriam sibimet vindicare atque idcirco in Syriam
6
proficisci, ad proconsulem scribit, ne quis filiae suae iter facienti occurreret.
7
Inter haec liberales causas ita munivit ut primus iuberet apud praefectos aerarii Saturni unumquemque civium natos liberos profiteri intra tricensimum diem
8
nomine imposito, per provincias tabulariorum publicorum usum instituit, apud quos idem de originibus fieret quod Romae apud praefectos aerarii, ut, si forte aliquis in provincia natus causam liberalem diceret,
9
testationes inde ferret, atque hanc totam legem de adsertionibus firmavit aliasque de mensariis et auctionibus tulit.