100 P.L.M.
Sit nox illa diu nobis dilecta, Nealce,
quae te prima meo pectore composuit:
sit torus et lecti genius secretaque lampas,
1
quis tenera in nostrum veneris arbitrium.
Ergo age duremus, quamvis adoleverit aetas,
utamurque annis quos mora parva teret.
Fas et iura sinunt veteres extendere amores;
fac cito quod coeptum est, non cito desinere.
phi0972.phi001p. Petronius. Michael Heseltine (Editor). London. 1913.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by Tufts University.