Petauristarii autem tandem venerunt. Baro insulsissimus cum scalis constitit puerumque iussit per gradus et in summa parte odaria saltare, circulos deinde ardentes transilire 1 et dentibus amphoram sustinere. Mirabatur haec solus Trimalchio dicebatque ingratum artificium esse. Ceterum duo esse in rebus humanis, quae libentissime spectaret, petauristarios et cornicines; 2 reliqua animalia 3 acroamata tricas meras esse. “Nam et comoedos” inquit “emeram, sed malui illos Atellaniam 4 facere, et choraulen meum iussi Latine cantare.”
Satyricon. Petronius. ed. Michael Heseltine. London. 1913.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by Tufts University.