Haec dum refert, puer calicem proiecit. Ad quem respiciens Trimalchio “Cito” inquit “te ipsum caede, quia nugax es.” Statim puer demisso labro orare. At ille “Quid me” inquit “rogas? Tanquam ego tibi molestus sim. Suadeo, a te impetres, ne sis nugax.” Tandem ergo exoratus a nobis missionem dedit puero. Ille dimissus circa mensam percucurrit. . .“
Atque ipse erectis supra frontem manibus Syrum histrionem exhibebat concinente tota familia: ma/deia perima/deia. Et prodisset in medium, nisi Fortunata ad aurem accessisset; et credo, dixerit non decere gravitatem eius tam humiles ineptias. Nihil autem tam inaequale erat; nam modo Fortunatam verebatur, modo ad naturam suam revertebatur. 4
Satyricon. Petronius. ed. Michael Heseltine. London. 1913.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by Tufts University.