Scr. proficiscens in exsilium in in Apr. a. 696 (58). CICERO ATTICO salutem
Scr. in itinere vi Id. Apr. a. 696 (58). CICERO ATTICO salutem
Scr. Itinere circ. Non. Apr. a. 696 (58). CICERO ATTICO salutem
Scr. in itinere inter Vibonem et Brundisium post ep. 5 Id. Apr. a. 696 (58). CICERO ATTICO salutem
Scr. Thuriis iv Id. Apr., ut videtur, a. 696 (58). CICERO ATTICO salutem
Scr. in Tarentino xiv K. Mai. a. 696 (58). CICERO ATTICO salutem
Scr. Brundisii pr. K. Mai. a. 696 (58). CICERO ATTICO salutem
de re publica video te conligere omnia quae putes aliquam spem mihi posse adferre mutandarum rerum. quae quamquam exigua sunt, tamen, quoniam placet, exspectemus. tu nihilo minus si properaris nos consequere; nam aut accedemus in Epirum aut tarde per Candaviam ibimus. dubitationem autem de Epiro non inconstantia nostra adferebat sed quod de fratre ubi eum visuri essemus nesciebamus; quem quidem ego nec quo modo visurus nec ut dimissurus sim scio. id est maximum et miserrimum mearum omnium miseriarum. ego et saepius ad te et plura scriberem, nisi mihi dolor meus cum omnis partis mentis tum maxime huius generis facultatem ademisset. videre te cupio. cura ut valeas. data pr. Kal. Mai. Brundisi.
Scr. Thessalonicae iv K. Iun. a. 696 (58). CICERO ATTICO salutem
Scr. Thessalonicae Id. Iun. a. 696 (58). CICERO ATTICO salutem
Terentia tibi saepe agit gratias. mihi etiam unum de malis in metu est, fratris miseri negotium; quod si sciam quoius modi sit, sciam quid agendum mihi sit. me etiam nunc istorum beneficiorum et litterarum exspectatio, ut tibi placet, Thessalonicae tenet. si quid erit novi adlatum, sciam de reliquo quid agendum sit. tu si, ut scribis, Kal. Iuniis Roma profectus es, prope diem nos videbis. litteras quas ad Pompeium scripsi tibi misi. data id. Iun. Thessalonicae.
Scr. Thessalonnicae anno K. Quint. a. 696 (58). CICERO ATTICO salutem
haec eo scripsi ut potius relevares me, quod facis, quam ut castigatione aut obiurgatione dignum putares, eoque ad te minus multa scribo quod et maerore impedior et quod exspectem istinc magis habeo quam quod ipse scribam. quae si erunt adlata, faciam te consili nostri certiorem. tu, ut adhuc fecisti, quam plurimis de rebus ad me velim scribas, ut prorsus ne quid ignorem. data xiiii Kal. Quintilis Thessalonicae.
Scr. Thessalonicae iv K. Quint. a. 696 (58). CICERO ATTICO salutem
Scr. Thessalonicae xvi Kal. Sext. a. 696 (58). CICERO ATTICO salutem
Scr. Thessalonicae Non. Sext. a. 696 (58). . CICERO ATTICO salutem
Scr. Thessalonicae x K. Sext. a. 696 (58). CICERO ATTICO salutem
ego propter viae celebritatem et cotidianam exspectationem rerum novarum non commovi me adhuc Thessalonica. sed iam extrudimur non a Plancio (nam is quidem retinet) verum ab ipso loco minime apposito ad tolerandam in tanto luctu calamitatem. in Epirum ideo, ut scripseram, non veni, quod subito mihi universi nuntii venerant et litterae qua re nihil esset necesse quam proxime Italiam esse. hinc, si aliquid a comitiis audierimus, nos in Asiam convertemus; neque adhuc stabat quo potissimum sed scies. data xii Sextilis Thessalonicae.
Scr. Thessalonicae xiv K. Sept. a. 696 (58). CICERO ATTICO salutem
Crassi libertum nihil puto sincere locutum. in senatu rem probe scribis actam. sed quid Curio? an illam orationem non legit? quae unde sit prolata nescio. sed Axius eiusdem diei scribens ad me acta non ita laudat Curionem. at potest ille aliquid praetermittere, tu, nisi quod erat, profecto non scripsisti. Varronis sermo facit exspectationem Caesaris. atque utinam ipse Varro incumbat in causam! quod profecto cum sua sponte tum te instante faciet.
quod te cum Culleone scribis de privilegio locutum, est aliquid sed multo est melius abrogari. si enim nemo impediet, sic est firmius; sin erit qui ferri non sinat, idem senatus consulto intercedet. nec quicquam aliud opus est quam abrogari; nam prior lex nos nihil laedebat. quam si ut est promulgata laudare voluissemus aut ut erat neglegenda neglegere, nocere omnino nobis non potuisset. hic mihi primum meum consilium defuit sed etiam obfuit. caeci, caeci inquam fuimus in vestitu mutando, in populo rogando, quod nisi nominatim mecum agi coeptum esset fieri perniciosum fuit. sed pergo praeterita verum tamen ob hanc causam ut, si quid agetur, legem illam in qua popularia multa sunt ne tangatis.
Scr. Thessalonicae xii K. Sept. a. 696 (58). CICERO ATTICO salutem
Scr. Thessalonicae pr. Nonis Sept. a. 696 (;S). CICERO ATTICO salutem
Scr. Thessalonicae media m. Sept. a. 696 (58). CICERO ATTICO salutem
Scr. Thessalonicae xvi K. Oct. a. 696 (58). CICERO ATTICO salutem
Scr. Thessalonicae iv Non. Oct. a. 696 (58). CICERO S. D. Q. CAECILIO Q. N POMPONIANO ATTICO
quod te in tanta hereditate ab omni occupatione expedisti, valde mihi gratum est. quod facultates tuas ad meam salutem polliceris ut omnibus rebus a te praeter ceteros iuver, id quantum sit praesidium video intellegoque te multas partis meae salutis et suscipere et posse sustinere neque ut ita facias rogandum esse.
rogatio Sesti neque dignitatis satis habet nec cautionis. nam et nominatim ferri oportet et de bonis diligentius scribi, et id animadvertas velim. data iiii Nonas Octobris Thessalonicae.
Scr. Thessalonicae v K. Nov. a. 696 (58) CICERO ATTICO salutem
Scr. partim Thessalonicae partim Dyrrachi vi K. Dec. a. 696 (58). CICERO ATTICO salutem
Scr. Dyrrachi pr. K. Dec. a. 696 (58). CICERO ATTICO salutem
tertia est epistula pridie Idus Novembr. data, in qua exponis prudenter et diligenter quae sint quae rem distinere videantur, de Crasso, de Pompeio, de ceteris. qua re oro te ut, si qua spes erit posse studiis bonorum, auctoritate, multitudine comparata rem confici, des operam ut uno impetu perfringantur, in eam rem incumbas ceterosque excites. sin, ut ego perspicio cum tua coniectura tum etiam mea, spei nihil est, oro obtestorque te ut Quintum fratrem ames quem ego miserum misere perdidi neve quid eum patiare gravius consulere de se quam expediat sororis tuae filio, meum Ciceronem quoi nihil misello relinquo praeter invidiam et ignominiam nominis mei tueare quoad poteris, Terentiam, unam omnium aerumnosissimam, sustentes tuis officiis. ego in Epirum proficiscar quom primorum dierum nuntios excepero. tu ad me velim proximis litteris ut se initia dederint perscribas. data pridie Kal. Decembr.
Scr. Dyrrachium Id. Dec. a. 696 (58). CICERO ATTICO salutem
Scr. Dyrrachi m. Dec. a. 696 (58) post iv Id., ante ii K. Ian. CICERO ATTICO salutem
Scr. Dyrrachi m. Ianuario a. 697 (57). CICERO ATTICO salutem
Scr. Dyrrachi ex. m. Ian. a. 697 (57). CICERO ATTICO salutem
Letters to Atticus. M. Tullius Cicero. ed. Louis Claude Purser. Medford, MA. Perseus 2.5.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.