Scr. Romae m. Iun. a. 694 (60). CICERO ATTICO salutem
Scr. ad villam m. Dec., a. 694 (60). CICERO ATTICO salutem
sed heus tu, ecquid vides Kalendas venire, Antonium non venire? iudices cogi? nam ita ad me mittunt, Nigidium minari in contione se iudicem qui non adfuerit compellaturum. velim tamen si quid est de Antoni adventu quod audieris scribas ad me et, quoniam huc non venis, cenes apud nos utique pridie Kal. cave aliter facias. cura ut valeas.
Scr. ad villam m. Dec. a. 694 (60). CICERO ATTICO salutem
Scr. Anti medio circ. m. Aprili a. 695 (59). CICERO ATTICO salutem
Scr. Anti medio m. Apr. a. 695 (59). CICERO ATTICO salutem
de istis rebus exspecto tuas litteras, quid Arrius narret, quo animo se destitutum ferat, et qui consules parentur, utrum, ut populi sermo, Pompeius et Crassus an, ut mihi scribitur, cum Gabinio Servius Sulpicius, et num quae novae leges et num quid novi omnino, et quoniam Nepos proficiscitur, cuinam auguratus deferatur; quo quidem uno ego ab istis capi possum. vide levitatem meam. sed quid ego haec quae cupio deponere et toto animo atque omni cura φιλοσοφεῖν? sic inquam in animo est; vellem ab initio, nunc vero, quoniam quae putavi esse praeclara expertus sum quam essent inania, cum omnibus Musis rationem habere cogito.
Scr. Anti medio m. Apr. a. 695 (59). CICERO ATTICO salutem
sed ut ad rem, scripsi ad quaestores urbanos de Quinti fratris negotio. vide quid narrent, ecquae spes sit denari an cistophoro Pompeiano iaceamus. praeterea de muro statue quid faciendum sit. aliud quid? etiam. quando te proficisci istinc putes fac ut sciam.
Scr. Anti medio m. Apr. a. 695 (59). CICERO ATTICO salutem
de Publio quae ad me scribis sane mihi iucunda sunt, eaque etiam velim omnibus vestigiis indagata ad me adferas cum venies, et interea scribas si quid intelleges aut suspicabere, et maxime de legatione quid sit acturus. equidem ante quam tuas legi litteras, †in† hominem ire cupiebam, non me hercule ut differrem cum eo vadimonium (nam mira sum alacritate ad litigandum), sed videbatur mihi, si quid esset in eo populare quod plebeius factus esset, id amissurus.
Scr. Anti medio m. Apr. a. 695 (59). CICERO ATTICO salutem
et scito Curionem adulescentem venisse ad me salutatum. valde eius sermo de Publio cum tuis litteris congruebat; ipse vero mirandum in modum
sed cognosce itinera nostra, ut statuas ubi nos visurus sis. in Formianum volumus venire Parilibus; inde, quoniam putas praetermittendum nobis esse hoc tempore cratera illum delicatum, Kal. Maiis de Formiano proficiscemur, ut Anti simus a. d. v Nonas Maias. ludi enim Anti futuri sunt a iiii ad pr. Nonas Maias. eos Tullia spectare vult. inde cogito in Tusculanum, deinde Arpinum, Romam ad Kal. Iunias. te aut in Formiano aut Anti aut in Tusculano cura ut videamus. epistulam superiorem restitue nobis et appinge aliquid novi.
Scr. Anti medio m. Apr. a. 695 (59). CICERO ATTICO salutem
nunc audi quod quaeris. Antium me ex Formiano recipere cogito a. d. v Nonas Maias; Antio volo Nonis Maiis proficisci in Tusculanum. sed cum e Formiano rediero (ibi esse usque ad pr. K. Maias volo), faciam statim te certiorem. Terentia tibi salutem, καὶ Κικέρων ὁ μικρὸς ἀσπάζεται Τίτον τὸν Ἀθηναῖον.
Scr. ab Appi Foro xii K. Apr. a. 695 (59). CICERO ATTICO salutem
Scr. in Formiano circ. vi K. Mai. a. 695 (59). CICERO ATTICO salutem
Scr. a Tribus Tabernis xiii K. Mai. a. 695 (59). CICERO ATTICO salutem
o suavis epistulas tuas uno tempore mihi datas duas! quibus εὐαγγέλια quae reddam nescio; deberi quidem plane fateor. sed vide συγκύρημα.
Scr. in Formiano m. Apr. circ. v K. Mai. a. 695 (59). CICERO ATTICO salutem
Scr. in Formiano circ. iv K. Mai. a. 695 (59). CICERO ATTICO salutem
Scr. in Formiano circ. iii K. Mai. a. 695 (59). CICERO ATTICO salutem
Scr. in Formiano in m. Maio a. 695 (59). CICERO ATTICO salutem
Scr. in Formiano in m. Mai. a. 695 (59). CICERO ATTICO salutem
Scr. Romae m. Iun. aut in Quint. a. 695 (59). CICERO ATTICO salutem
de Statio manu misso et non nullis aliis rebus angor equidem, sed iam prorsus occallui. tu vellem ego vel cuperem adesses; nec mihi consilium nec consolatio deesset. sed ita te para ut, si inclamaro, advoles.
Scr. Romae medio m. Quint. a. 695 (59). CICERO ATTICO salutem
Pompeius, nostri amores, quod mihi summo dolori est, ipse se adflixit. neminem tenent voluntate; ne metu necesse sit iis uti vereor. ego autem neque pugno cum illa causa propter illam amicitiam neque approbo, ne omnia improbem quae antea gessi; utor via. 3 populi sensus maxime theatro et spectaculis perspectus est; nam gladiatoribus qua dominus qua advocati sibilis conscissi; ludis Apollinaribus Diphilus tragoedus in nostrum Pompeium petulanter invectus est;
sed haec scripsi properans et me hercule timide. posthac ad te aut, si perfidelem habebo cui dem, scribam plane omnia aut, si obscure scribam, tu tamen intelleges. in iis epistulis me Laelium, te Furium faciam; cetera erunt ἐν αἰνιγμοῖσ. hic Caecilium colimus et observamus diligenter. edicta Bibuli audio ad te missa. iis ardet dolore et ira noster Pompeius.
Scr. Romae in Quint. a. 695 (59). CICERO ATTICO salutem
Scr. Romae post viii K. Sext., ante xv K. Nov. a. 695 (59). CICERO ATTICO salutem
Scr. Romae post viil K. Sext., ante xv K. Nov. a. 69; (59): fort. m. Sext. CICERO ATTICO salutem
Scr. Romae ante xv K. Nov. a. 695 (59): fort. medio m. Sext. CICERO ATTICO salutem
Scr. Romae ammte xv K. Nov. a. 695 (59): fort. m Sext. CICERO ATTICO salutem
Scr. Romae ante K. a. 695 (59): fort. m. Oct. CICERO ATTICO salutem
his de negotiis quid scribam ad te nisi idem quod saepe? re publica nihil desperatius, iis quorum opera nihil maiore odio. nos, ut opinio et spes et coniectura nostra fert, firmissima benevolentia hominum muniti sumus. qua re advola; aut expedies nos omni molestia aut eris particeps. ideo sum brevior quod, ut spero, coram brevi tempore conferre quae volumus licebit. cura ut valeas.
Letters to Atticus. M. Tullius Cicero. ed. Louis Claude Purser. Medford, MA. Perseus 2.5.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.