LAELIUS.
Ego vero non gravarer, si mihi ipse confiderem, nam et praeclara res est et sumus, ut dixit Fannius, otiosi. sed quis ego sum aut quae est in me facultas? doctorum est ista consuetudo eaque Graecorum, ut eis ponatur de quo disputent quamvis subito. magnum opus est egetque exercitatione non parva. quam ob rem quae disputari de amicitia possunt, ab eis censeo petatis, qui ista profitentur; ego vos hortari tantum possum, ut amicitiam omnibus rebus humanis anteponatis; nihil est enim tam naturae aptum, tam conveniens ad res vel secundas vel adversas.De Amicitia. M. Tullius Cicero. ed. William Armistead Falconer. London. 1923.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.