FANNIUS.
Istuc quidem, Laeli, ita necesse est. sed quoniam amicitiae mentionem fecisti et sumus otiosi, pergratum mihi feceris—spero item Scaevolae —si, quem ad modum soles de ceteris rebus, cum ex te quaeruntur, sic de amicitia disputaris quid sentias, qualem existimes, quae praecepta des.SCAEVOLA.
Mihi vero erit gratum, atque id ipsum cum tecum agere conarer, Fannius antevertit. quam ob rem utrique nostrum gratum admodum feceris.De Amicitia. M. Tullius Cicero. ed. William Armistead Falconer. London. 1923.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.