[66]
sed ea res, iudices, haud scio an plus mihi profuerit quam
1
si mihi tum essent omnes gratulati
2
.
nam postea quam sensi populi Romani
3
auris hebetiores, oculos autem esse
4
acris atque acutos
5
, destiti quid de me audituri essent homines cogitare; feci ut postea cotidie praesentem me viderent, habitavi in oculis, pressi forum
6
; neminem a congressu meo neque ianitor meus neque somnus absterruit.
ecquid
7
ego dicam de occupatis meis temporibus, cui fuerit ne otium quidem umquam
8
otiosum?
nam quas tu commemoras, Cassi, legere te solere orationes, cum otiosus sis, has ego scripsi ludis
9
et feriis
10
, ne omnino umquam essem otiosus.
etenim M. Catonis illud quod in principio scripsit Originum suarum
11
semper magnificum et praeclarum putavi,
clarorum virorum
12
atque magnorum non minus oti quam negoti rationem exstare oportere.
itaque
13
si quam habeo laudem, quae quanta sit nescio, parta Romae est, quaesita in foro; meaque privata consilia publici quoque casus comprobaverunt, ut etiam summa res publica mihi domi fuerit gerenda et urbs in urbe servanda.