[27]
11
vitia me hercule Cn. Planci res eae
1
de quibus dixi tegere
2
potuerunt, ne tu in ea vita de qua iam dicam tot et tanta adiumenta huic honori fuisse mirere.
hic est
3
enim qui adulescentulus cum A. Torquato profectus in Africam sic ab illo gravissimo et
4
sanctissimo atque omni laude et honore dignissimo viro dilectus
5
est ut et contuberni necessitudo et adulescentis
6
modestissimi pudor postulabat, quod
7
, si adesset, non minus ille declararet quam hic illius frater patruelis et socer, T. Torquatus, omni illi
8
et virtute
9
et laude par, qui est quidem cum illo maximis vinclis
10
et propinquitatis
11
et adfinitatis coniunctus, sed ita magnis
12
amoris ut illae necessitudinis causae leves esse videantur.
fuit in Creta postea contubernalis Saturnini, propinqui sui, miles huius Q. Metelli; cui
13
cum fuerit probatissimus hodieque sit, omnibus esse se
14
probatum sperare debet
15
.
in ea provincia legatus fuit C. Sacerdos, qua virtute, qua constantia vir! L. Flaccus, qui homo, qui civis! qualem
16
hunc putent, adsiduitate testimonioque declarant.