[54]
sed haec quae sunt oratoris propria, quae mihi non propter ingenium meum sed propter hanc exercitationem usumque dicendi fructum aliquem ferre potuissent, cum a me ipso elaborata
1
proferri viderentur, brevitatis causa relinquo omnia.
habeo enim, iudices, quem vos socium vestrae religionis iurisque iurandi facile esse patiamini,
L.
L
ucium Lucceium
2
, sanctissimum hominem et gravissimum testem, qui tantum facinus in famam atque in
3
fortunas suas neque non
4
audisset inlatum a
M.
M
arco Caelio
5
neque neglexisset neque tulisset.
an ille vir illa humanitate praeditus, illis studiis, illis artibus
6
atque doctrina illius ipsius periculum quem propter haec ipsa studia diligebat, neglegere potuisset et, quod facinus in
7
alienum hominem intentum
8
severe acciperet, id omisisset curare in hospitem
9
? quod per ignotos actum si comperisset
10
doleret, id a suis servis
11
temptatum esse neglegeret? quod in agris locisve
12
publicis factum reprehenderet, id in urbe ac domi suae
13
coeptum esse leniter ferret? quod in alicuius agrestis periculo non praetermitteret
14
, id homo eruditus in
15
insidiis doctissimi hominis dissimulandum putaret?