[5]
2
quorsum igitur haec disputo? quorsum? ut intellegere possitis neminem umquam tanta eloquentia fuisse, neque tam divino atque incredibili genere dicendi, qui vestram magnitudinem multitudinemque beneficiorum quae
1
in me fratremque meum et liberos nostros contulistis non modo augere aut ornare oratione, sed enumerare aut consequi possit. A parentibus, id quod necesse erat, parvus sum procreatus, a vobis natus sum consularis.
illi mihi fratrem incognitum qualis futurus esset dederunt, vos spectatum et incredibili pietate cognitum reddidistis.
rem publicam illis accepi temporibus eam quae paene amissa est, a vobis eam
2
reciperavi quam aliquando omnes unius opera servatam iudicaverunt.
di immortales mihi liberos dederunt, vos reddidistis.
multa praeterea a dis immortalibus optata consecuti sumus: nisi vestra voluntas fuisset, omnibus divinis muneribus careremus
3
.
vestros denique honores, quos eramus gradatim singulos adsecuti, nunc a vobis universos habemus, ut quantum antea parentibus, quantum dis immortalibus, quantum vobismet ipsis, tantum hoc tempore universum cuncto populo Romano debeamus.