[26]
12
cum hoc fieri bellissime posset:
fundus Sabinus meus est.
immo meus, deinde iudicium, noluerunt.
fvndvs
inquit
qui est in agro qui sabinus vocatur.
satis verbose; cedo quid
1
postea?
eum ego ex iure Quiritium
2
meum esse aio
3
.
quid tum?
inde ibi
4
ego te ex iure manum
5
consertum voco.
quid huic tam loquaciter litigioso responderet ille unde petebatur non habebat.
transit idem iuris consultus tibicinis Latini modo.
vnde tu me
inquit
ex iure manum consertum vocasti, inde ibi ego te revoco.
praetor
6
interea ne pulchrum se ac beatum putaret atque aliquid ipse sua sponte loqueretur, ei quoque carmen compositum est cum ceteris rebus absurdum tum vero in illo:
suis
7
utrisque superstitibus praesentibus istam viam dico; ite
8
viam.
praesto aderat sapiens ille qui inire viam doceret.
redite viam.
eodem duce redibant.
haec iam tum apud illos barbatos
9
ridicula, credo, videbantur
10
, homines, cum recte atque in loco constitissent, iuberi abire ut, unde abissent, eodem statim redirent.
isdem ineptiis fucata
11
sunt illa omnia:
quando te in iure conspicio
12
et haec
13
:
anne tu dicas
14
qua ex
15
causa vindicaveris?
quae dum erant occulta, necessario ab eis qui ea tenebant petebantur; postea vero pervolgata atque in manibus iactata et excussa, inanissima prudentiae reperta sunt, fraudis autem et stultitiae plenissima.