MICIO
Ita uti dixi, Sostrata,
Facite: ego Aeschinum conveniam, ut quomodo acta haec sint sciat.
Sed quis ostium hoc pultavit?
AESCHINUS
Pater hercle est: perii.
MICIO
Aeschine.
AESCHINUS
Quid huic hic negoti est?
MICIO
Tune has pepulisti fores?
Tacet. Cur non ludo hunc aliquantisper? Melius est,
640
Quandoquidem hoc nunquam mihi ipse voluit credere.
Nihil mihi respondes?
AESCHINUS
Non equidem istas quod sciam.
MICIO
Ita? nam mirabar quid hic negoti esset tibi.
Erubuit: salva res est.
AESCHINUS
Dic sodes, pater,
Tibi vero quid istic est rei?
645
MICIO
Nihil mihi quidem:
Amicus quidam me a foro abduxit modo
Huc advocatum sibi.
AESCHINUS
Quid?
MICIO
Ego dicam tibi:
Habitant hic quaedam mulieres pauperculae,
Ut opinor; has non nosse te et certo scio;
Neque enim diu huc commigrarunt.
650
AESCHINUS
Quid tum postea?
MICIO
Virgo est cum matre.
AESCHINUS
Perge.
MICIO
Haec virgo orba est patre:
Hic meus amicus illi genere est proximus:
Huic leges cogunt nubere hanc.
AESCHINUS
Perii.
MICIO
Quid est?
AESCHINUS
Nihil: recte: perge.
MICIO
Is venit ut secum avehat;
Nam habitat Mileti.
655
AESCHINUS
Hem, virginem ut secum avehat?
MICIO
Sic est.
AESCHINUS
Miletum usque obsecro?
MICIO
Ita.
AESCHINUS
Animo male est.
Quid ipsae? quid aiunt?
MICIO
Quid illas censes? nihil enim.
Commenta mater est esse ex alio viro
Nescio quo puerum natum; neque eum nominat;
Priorem esse illum; non oportere huic dari.
660
AESCHINUS
Eho, nonne haec iusta tibi videntur postea?
MICIO
Non.
AESCHINUS
Obsecro, non? an illam hinc abducet, pater?
MICIO
Quid illam ni abducat?
AESCHINUS
Factum a vobis duriter
Immisericorditerque; atque etiam, si est, pater,
Dicendum magis aperte, illiberaliter.
665
MICIO
Quamobrem?
AESCHINUS
Rogas me? quid illi tandem creditis
Fore animi misero quicum illa consuevit prius,
Qui infelix haud scio an illam misere nunc amat,
Quum hanc sibi videbit praesens praesenti eripi,
Abduci ab oculis? Facinus indignum, pater.
670
MICIO
Qua ratione istuc? quis despondit? quis dedit?
Cui, quando nupsit? auctor his rebus quis est?
Cur duxit alienam?
AESCHINUS
An sedere oportuit
Domi virginem tam grandem, dum cognatus hinc
Illinc veniret exspectantem? Haec, mi pater,
675
Te dicere aequum fuit, et id defendere.
MICIO
Ridiculum: adversumne illum causam dicerem
Cui veneram advocatus? sed, quid ista, Aeschine,
Nostra? aut quid nobis cum illis? abeamus. Quid est?
Quid lacrimas?
680
AESCHINUS
Pater obsecro ausculta.
MICIO
Aeschine, audivi omnia
Et scio; nam te amo; quo magis quae agis curae sunt mihi.
AESCHINUS
Ita velim me promerentem ames dum vivas mi pater,
Ut me hoc delictum admisisse in me id mihi vehementer dolet,
Et me tui pudet.
MICIO
Credo hercle; nam ingenium novi tuum
Liberale: sed vereor ne indiligens nimium sies.
685
In qua civitate tandem te arbitrare vivere?
Virginem vitiasti quam te ius non fuerat tangere.
Iam id peccatum primum magnum; magnum, at humanum tamen.
Fecere alii saepe item boni: at postquam id evenit, cedo
Numquid circumspexti? aut numquid tute prospexti tibi,
690
Quid fieret, qua fieret? si te ipsum mihi puduit dicere,
Qua resciscerem? Haec dum dubitas menses abierunt decem.
Prodidisti et te, et illam miseram, et gnatum, quod quidem in te fuit.
Quid? credebas dormienti haec tibi confecturos Deos,
Et illam sine tua opera in cubiculum iri deductum domum?
695
Nolim ceterarum rerum te socordem eodem modo.
Bono animo es: duces uxorem hanc.
AESCHINUS
Hem.
MICIO
Bono animo es, inquam.
AESCHINUS
Pater,
Obsecro, non ludis tu nunc me?
MICIO
Ego te? quamobrem?
AESCHINUS
Nescio;
Nisi quia tam misere hoc esse cupio verum eo vereor magis.
MICIO
Abi domum, ac Deos comprecare ut uxorem arcessas: abi.
700
AESCHINUS
Quid? iam uxorem?
MICIO
Iam.
AESCHINUS
Iam?
MICIO
Iam, quantum potest.
AESCHINUS
Di me, pater,
Omnes oderint ni magis te quam oculos nunc amo meos.
MICIO
Quid? quam illam?
AESCHINUS
Aeque.
MICIO
Perbenigne.
AESCHINUS
Quid? ille ubi est Milesius?
MICIO
Abiit; periit; navem adscendit. Sed cur cessas?
AESCHINUS
Abi pater:
Tu potius Deos comprecare; nam tibi eos certo scio,
705
Quo vir melior multo es quam ego, obtemperaturos magis.
MICIO
Ego eo intro ut quae opus sunt parentur: tu fac ut dixi, si sapis.
AESCHINUS
Quid hoc est negoti! Hoc est patrem esse? aut hoc est filium esse?
Si frater aut sodalis esset, qui magis morem gereret?
Hic non amandus? hicine non gestandus in sinu est? hem!
710
Itaque adeo magnam mili iniecit sua commoditate curam
Ne forte imprudens faciam quod nolit: sciens cavebo.
Sed cesso ire intro ne morae meis nuptiis egomet siem?
Adelphi. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.