AESCHINUS.
Discrucior animi:
610
Hocine de improviso mali mihi obiici
Tantum, ut neque quid de me faciam neque quid agam certum siet!
Membra metu debilia sunt; animus timore
Obstipuit: pectore consistere nil consili
Quit. Vah! quomodo me ex hac expediam turba? Tanta nunc
615
Suspicio de me incidit;
Neque ea immerito: Sostrata credit mihi me psaltriam hanc emisse.
Id anus mihi indicium fecit.
Nam ut hinc forte ea ad obstetricem erat missa, ubi eam vidi ilico
Accedo, rogito Pamphila quid agat, iam partus adsiet;
620
Eone obstetricem arcessat. Illa exclamat,
Abi, abi iam, Aeschine.
Satis diu dedisti verba; sat adhuc tua nos frustrata est fides.
Hem, quid istuc obsecro, inquam,
est?
Valeas; habeas illam quae placet.
Sensi ilico id illas suspicari: sed me reprehendi tamen
Ne quid de fratre garrulae illi dicerem, ac fieret palam.
625
Nunc quid faciam? Dicam fratris esse? Id quidem minime est opus
Usquam efferri. Ac mitto: fieri potis est ut ne qua exeat.
Ipsum id metuo ut credant; tot concurrunt verisimilia.
Egomet rapui; ipse egomet solvi argentum; ad me abducta est domum.
Haec adeo mea culpa fateor fieri. Non me hanc rem patri
630
Ut ut erat gesta indicasse? Exorassem ut eam ducerem.
Cessatum usque adhuc est: nunc porro, Aeschine, expergiscere!
Nunc hoc primum est: ad illas ibo ut purgem me; accedam ad fores.
Perii! horresco semper ubi pultare hasce occipio miser.
Heus, heus: Aeschinus ego sum: aperite aliquis actutum ostium.
635
Prodit nescio quis: concedam huc.
Adelphi. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.