CTESIPHO
Ain patrem hinc abisse rus?
SYRUS
Iamdudum.
CTESIPHO
Dic sodes.
SYRUS
Apud villam est.
Nunc cum maxime operis aliquid facere credo.
CTESIPHO
Utinam quidem,
Quod cum salute eius fiat, ita se defatigarit velim,
Ut triduo hoc perpetuo prorsum e lecto nequeat surgere.
520
SYRUS
Ita fiat, et istoc si quid potis est rectius.
CTESIPHO
Ita: nam hunc diem
Misere nimis cupio, ut coepi, perpetuum in laetitia degere:
Et illud rus nulla alia causa tam male odi, nisi quia prope est:
Quod si abesset longius,
Prius nox oppressisset illic quam huc reverti posset iterum.
525
Nunc ubi me illic non videbit iam huc recurret, sat scio.
Rogitabit me ubi fuerim; quem ego hodie toto non vidi die.
Quid dicam?
SYRUS
Nihilne in mentem?
CTESIPHO
Nunquam quicquam.
SYRUS
Tanto nequior.
Cliens, amicus, hospes, nemo est vobis?
CTESIPHO
Sunt: quid postea ?
SYRUS
Hisce opera ut data sit.
530
CTESIPHO
Quae non data sit? non potest fieri.
SYRUS
Potest.
CTESIPHO
Interdiu: sed si hic pernocto, causae quid dicam, Syre?
SYRUS
Vah, quam vellem etiam noctu amicis operam mos esset dari.
Quin tu otiosus es: ego illius sensum pulchre calleo.
Quum fervit maxime tam placidum quam ovem reddo.
CTESIPHO
Quo modo?
SYRUS
Laudarier te audit libenter: facio te apud illum Deum:
535
Virtutes narro.
CTESIPHO
Meas?
SYRUS
Tuas: homini ilico lacrimae cadunt
Quasi puero gaudio. Hem tibi autem.
CTESIPHO
Quidnam est?
SYRUS
Lupus in fabula.
CTESIPHO
Pater est?
SYRUS
Ipsus est.
CTESIPHO
Syre, quid agimus?
SYRUS
Fuge modo intro: ego videro.
CTESIPHO
Si quid rogabit, nusquam tu me: audistin?
SYRUS
Potin ut desinas?
Adelphi. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.