SOSTRATA
Obsecro, mea nutrix, quid nunc fiet?
CANTHARA
Quid fiat rogas?
Recte edepol spero.
SOSTRATA
Modo dolores, mea tu, occipiunt primulum.
CANTHARA
Iam nunc times, quasi nunquam affueris, nunquam tute pepereris.
290
SOSTRATA
Miseram me, neminem habeo; solae sumus: Geta autem hic non adest;
Nec quem ad obstetricem mittam; nec qui arcessat Aeschinum.
CANTHARA
Pol is quidem iam hic aderit; nam nunquam unum intermittit diem
Quin semper veniat.
SOSTRATA
Solus mearum miseriarum est remedium.
CANTHARA
E re nata melius fieri haud potuit quam factum est hera;
295
Quando vitium oblatum est; quod ad illum attinet potissimum
Talem, tali genere atque animo, natum ex tanta familia.
SOSTRATA
Ita pol est ut dicis: salvus nobis Deos quaeso ut siet.
Adelphi. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.