MICIO
Ibo, illis dicam nullam esse in nobis moram.
720
DEMEA
Sed eccum ipsum: te iamdudum quaero, Micio.
MICIO
Quidnam?
DEMEA
Fero alia flagitia ad te ingentia
Boni illius adolescentis.
MICIO
Ecce autem!
DEMEA
Nova;
Capitalia.
MICIO
Ohe, iam.
DEMEA
Nescis qui vir sit.
MICIO
Scio.
DEMEA
O stulte, tu de psaltria me somnias
725
Agere: hoc peccatum in virginem est civem.
MICIO
Scio.
DEMEA
Oho, scis et patere?
MICIO
Quidni patiar?
DEMEA
Dic mihi,
Non clamas? non insanis?
MICIO
Non. Malim quidem—
DEMEA
Puer natus est.
MICIO
Di bene vertant!
DEMEA
Virgo nihil habet.
MICIO
Audivi.
730
DEMEA
Et ducenda indotata est?
MICIO
Scilicet.
DEMEA
Quid nunc futurum est?
MICIO
Id enim quod res ipsa fert:
Illinc huc transferetur virgo.
DEMEA
O Iupiter!
Istocine pacto oportet?
MICIO
Quid faciam amplius?
DEMEA
Quid facias? Si non ipsa re istuc tibi dolet,
Simulare certe est hominis.
735
MICIO
Quin iam virginem
Despondi; res composita est; fiunt nuptiae:
Demsi metum omnem: haec magis sunt hominis.
DEMEA
Caeterum,
Placet tibi factum, Micio?
MICIO
Non, si queam
Mutare: nunc, quum non queo, aequo animo fero.
Ita vita est hominum quasi quum ludas tesseris:
740
Si illud quod maxime opus est iactu non cadit,
Illud quod cecidit forte id arte ut corrigas.
DEMEA
Corrector! Nempe tua arte viginti minae
Pro psaltria periere; quae, quantum potest,
Aliquo abiicienda est, si non pretio at gratiis.
745
MICIO
Neque est, neque illam sane studeo vendere.
DEMEA
Quid igitur facies?
MICIO
Domi erit.
DEMEA
Pro Divum fidem!
Meretrix et materfamilias una in domo?
MICIO
Cur non?
DEMEA
Sanum te credis esse?
MICIO
Equidem arbitror.
DEMEA
Ita me Di ament, ut video ego tuam ineptiam,
750
Facturum credo ut habeas quicum cantites.
MICIO
Cur non?
DEMEA
Et nova nupta eadem haece discet?
MICIO
Scilicet.
DEMEA
Tu inter eas restim ductans saltabis.
MICIO
Probe.
DEMEA
Probe?
MICIO
Et tu nobiscum una, si opus sit.
DEMEA
Hei mihi!
Non te haec pudent?
755
MICIO
Iam vero omitte, Demea,
Tuam istanc iracundiam; atque ita uti decet
Hilarum ac libentem fac te gnati in nuptiis.
Ego hos conveniam: post huc redeo.
DEMEA
O Iupiter!
Hancine vitam? hoscine mores? hanc dementiam?
Uxor sine dote veniet; intus psaltria est:
760
Domus sumtuosa; adolescens luxu perditus;
Senex delirans. Ipsa si cupiat Salus
Servare prorsus non potest hanc familiam.
Adelphi. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.