SANNIO
Obsecro, populares, ferte misero atque innocenti auxilium:
155
Subvenite inopi.
AESCHINUS
Otiose nunc iam ilico hic consiste.
Quid respectas? nihil pericli est: nunquam dum ego adero hic te tanget.
SANNIO
Ego istam invitis omnibus—
AESCHINUS
Quamquam est scelestus non committet hodie unquam iterum ut vapulet.
SANNIO
Aeschine audi: ne te ignarum fuisse dicas meorum morum;
160
Leno ego sum.
AESCHINUS
Scio.
SANNIO
At ita ut usquam fuit fide quisquam optima.
Tu quod te posterius purges hanc iniuriam mihi nolle
Factam esse huius non faciam: crede hoc; ego meum ius persequar;
Neque tu verbis solves unquam quod mihi re male feceris.
Novi ego vestra haec:
Nollem factum; iusiurandum dabitur te esse
165
Indignum iniuria hac; indignis quum egomet sim acceptus modis.
AESCHINUS
Abi prae strenue ac fores aperi.
SANNIO
Ceterum hoc nihil facis.
AESCHINUS
I intro iam nunc.
SANNIO
At enim non sinam.
AESCHINUS
Accede illuc Parmeno;
Nimium istoc abisti: hic propter hunc adsiste. Hem, sic volo.
Cave nunc iam oculos a meis oculis quoquam demoveas tuos:
170
Ne mora sit si innuerim quin pugnus continuo in mala haereat.
SANNIO
Istuc volo ergo ipsum experiri.
AESCHINUS
Hem, serva: omitte mulierem.
SANNIO
O facinus indignum!
AESCHINUS
Geminabit nisi caves.
SANNIO
Hei misero mihi!
AESCHINUS
Non innueram: verum in istam partem potius peccato tamen.
I nunc iam.
175
SANNIO
Quid hoc rei est! regnumne Aeschine hic tu possides?
AESCHINUS
Si possiderem ornatus esses ex tuis virtutibus.
SANNIO
Quid tibi rei mecum est?
AESCHINUS
Nihil.
SANNIO
Quid? nostin qui sim?
AESCHINUS
Non desidero.
SANNIO
Tetigin tui quicquam?
AESCHINUS
Si attigisses ferres infortunium.
SANNIO
Qui tibi magis licet meam habere pro qua ego argentum dedi?
Responde.
180
AESCHINUS
Ante aedes non fecisse erit melius hic convicium;
Nam si molestus pergis esse iam intro abripiere atque ibi
Usque ad necem operiere loris.
SANNIO
Loris liber?
AESCHINUS
Sic erit.
SANNIO
O hominem impurum! hicine libertatem aiunt aequam esse omnibus?
AESCHINUS
Si satis iam debacchatus es leno audi si vis nunc iam.
SANNIO
Egon debacchatus sum autem, an tu in me?
185
AESCHINUS
Mitte ista, atque ad rem redi.
SANNIO
Quam rem? quo redeam?
AESCHINUS
Iamne me vis dicere id quod ad te attinet?
SANNIO
Cupio; aequi modo aliquid.
AESCHINUS
Vah! leno iniqua me non vult loqui.
SANNIO
Leno sum, fateor, pernicies communis adolescentium;
Periurus, pestis; tamen tibi a me nulla orta est iniuria.
AESCHINUS
Nam hercle etiam hoc restat.
190
SANNIO
Illuc quaeso redi quo coepisti, Aeschine.
AESCHINUS
Minis viginti tu illam emisti; quae res tibi vertat male.
Argenti tantum dabitur.
SANNIO
Quid si ego tibi illam nolo vendere,
Coges me?
AESCHINUS
Minime.
SANNIO
Namque id metui.
AESCHINUS
Neque vendendam censeo,
Quae libera est; nam ego liberali illam assero causa manu.
Nunc vide utrum vis; argentum accipere, an causam meditari tari tuam?
195
Delibera hoc dum ego redeo leno.
SANNIO
Pro supreme Iupiter!
Minime miror qui insanire occipiunt ex iniuria.
Domo me eripuit; verberavit; me invito abduxit meam:
Homini misero plus quingentos colaphos infregit mihi.
Ob malefacta haec tantidem emtam postulat sibi tradier.
200
Verum enim, quando bene promeruit, fiat: suum ius postulat.
Age iam cupio, si modo argentum reddat. Sed ego hoc hariolor;
Ubi me dixero dare tanti, testes faciet ilico
Vendidisse me: de argento somnium: mox;
Cras redi.
Id quoque possum ferre si modo reddat; quanquam iniurium est.
205
Verum cogito id quod res est: quando eum quaestum occeperis,
Accipienda et mussitanda iniuria adolescentium est.
Sed nemo dabit: frustra has egomet mecum rationes puto.
Adelphi. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.