PAMPHILUS
Vide, mi Parmeno, etiam sodes ut mihi haec certa et clara attuleris,
Ne me in breve coniicias tempus gaudio hoc falso frui.
PARMENO
Visum est.
PAMPHILUS
Certen?
PARMENO
Certe.
PAMPHILUS
Deus sum, si hoc ita est.
PARMENO
Verum reperies.
PAMPHILUS
Manedum sodes: timeo ne aliud credam, atque aliud nunties.
PARMENO
Maneo.
845
PAMPHILUS
Sic te dixisse opinor, invenisse Myrrhinam
Bacchidem annulum suum habere.
PARMENO
Factum.
PAMPHILUS
Eum quem olim ei dedi;
Eaque hoc te mihi nuntiare iussit: itane est factum?
PARMENO
Ita, inquam.
PAMPHILUS
Quis me est fortunatior, venustatisque adeo plenior?
Egone te pro hoc nuntio quid donem? Quid? quid? Nescio.
PARMENO
At ego scio.
850
PAMPHILUS
Quid?
PARMENO
Nihil enim.
Nam neque in nuntio neque in me ipso tibi boni quid sit scio.
PAMPHILUS
Egon, qui ab Orco mortuum me reducem in lucem feceris,
Sinam sine munere a me abire? Ah, nimium me ingratum putas.
Sed Bacchidem eccam video stare ante ostium.
Me exspectat, credo: adibo.
855
BACCHIS
Salve, Pamphile.
PAMPHILUS
O Bacchis, O mea Bacchis, servatrix mea.
BACCHIS
Bene factum, et volup est.
PAMPHILUS
Factis ut credam facis;
Antiquamque adeo tuam venustatem obtines,
Ut voluptati obitus, sermo, adventus tuus, quocunque adveneris,
Semper siet.
860
BACCHIS
Ac tu ecastor morem antiquum atque ingenium obtines,
Ut unus omnium homo te vivat nusquam quisquam blandior.
PAMPHILUS
Ha! ha! hae! tun mihi istuc?
BACCHIS
Recte amasti, Pamphile, uxorem tuam;
Nam nunquam ante hunc diem meis oculis eam, quod nossem, videram.
Perliberalis visa est.
PAMPHILUS
Dic verum.
BACCHIS
Ita me Di ament, Pamphile.
PAMPHILUS
Dic mihi, harum rerum numquid dixti iam patri?
865
BACCHIS
Nihil.
PAMPHILUS
Neque opus est
Adeo muttito: placet non fieri hoc itidem ut in comoediis,
Omnia omnes ubi resciscunt: hic quos par fuerat resciscere
Sciunt; quos non autem aequum est scire neque resciscent neque scient.
BACCHIS
Immo etiam hoc qui occultari facilius credas dabo.
Myrrhina ita Phidippo dixit, iuriiurando meo
870
Se fidem habuisse, et propterea te sibi purgatum.
PAMPHILUS
Optime est;
Speroque hanc rem esse eventuram nobis ex sententia.
PARMENO
Here, licetne scire ex te hodie quid sit quod feci boni;
Aut quid istuc est quod vos agitis?
PAMPHILUS
Non licet.
PARMENO
Tamen suspicor.
Egone hunc ab Orco mortuum? quo pacto?
875
PAMPHILUS
Nescis, Parmeno,
Quantum hodie profueris mihi, et me ex quanta aerumna extraxeris.
PARMENO
Immo vero scio; neque hoc imprudens feci.
PAMPHILUS
Ego istuc satis scio.
BACCHIS
An temere quicquam Parmenonem praetereat quod facto usus sit?
PAMPHILUS
Sequere me intro, Parmeno.
PARMENO
Sequor. Equidem plus hodie boni
Feci imprudens quam sciens ante hunc diem unquam.
880
Ω
Plaudite.
Hecyra. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.