PARMENO
Edepol nae meam herus esse operam deputat parvi preti,
Qui ob rem nullam misit, frustra ubi totum desedi diem,
800
Myconium hospitem dum exspecto in arce Callidemidem.
Itaque ineptus hodie dum illic sedeo, ut quisque venerat,
Accedebam.
Adolescens, dic dum, quaeso, es tu Myconius?
Non sum.
At Callidemides?
Non.
Hospitem ecquem Pamphilum
Hic habes? Omnes negabant: neque eum quenquam esse arbitror.
805
Denique hercle iam pudebat: abii. Sed quid Bacchidem
Ab nostro affine exeuntem video? Quid huic hic est rei?
BACCHIS
Parmeno, opportune te offers: propere curre ad Pamphilum.
PARMENO
Quid eo?
BACCHIS
Dic me orare ut veniat.
PARMENO
Ad te?
BACCHIS
Immo ad Philumenam.
PARMENO
Quid rei est?
810
BACCHIS
Tua quod nihil refert percontari desinas.
PARMENO
Nihil aliud dicam?
BACCHIS
Etiam; cognosse annulum illum Myrrhinam
Gnatae suae fuisse quem ipsus olim mihi dederat.
PARMENO
Scio.
Tantumne est?
BACCHIS
Tantum: aderit continuo, hoc ubi ex te audierit.
Sed cessas?
PARMENO
Minime equidem; nam hodie mihi potestas haud data est;
Ita cursando atque ambulando totum hunc contrivi diem.
815
BACCHIS
Quantam obtuli adventu meo laetitiam Pamphilo hodie!
Quot commodas res attuli! quot autem ademi curas!
Gnatum ei restituo, paene qui harum ipsiusque opera periit:
Uxorem, quam nunquam est ratus posthac se habiturum, reddo;
Qua re suspectus suo patri et Phidippo fuit, exsolvi
820
Hic adeo his rebus annulus fuit initium inveniendis:
Nam memini abhinc menses decem fere ad me note prima
Confugere anhelantem domum, sine comite, vini plenum,
Cum hoc annulo: extimui ilico.
Mi Pamphile, inquam,
amabo,
Quid exanimatus es, obsecro? aut unde annulum istum nactus es?
825
Dic mihi. Ille alias res agere se simulare: postquam video,
Nescio quid suspicarier; magis coepi instare ut dicat.
Homo se fatetur vi in via nescio quam compressisse;
Dicitque sese illi annulum, dum luctat, detraxisse.
Eum haec cognovit Myrrhina in digito modo me habente.
830
Rogat unde sit? narro omnia haec: inde est cognitio facta
Philumenam compressam esse ab eo, et filium inde hunc natum.
Haec tot propter me gaudia illi contigisse laetor;
Etsi hoc meretrices aliae nolunt; neque enim est in rem nostram
Ut quisquam amator nuptiis laetetur: verum ecastor
835
Nunquam animum quaesti gratia ad malas adducam partes.
Ego dum illo licitum est usa sum benigno et lepido et comi.
Incommode mihi nuptiis evenit: factum fateor.
At pol me fecisse arbitror ne id merito mihi eveniret.
Multa ex quo fuerint commoda, eius incommoda aequum est ferre.
840
Hecyra. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.