SOSTRATA
Nescio quid iamdudum audio hic tumultuari misera:
Male metuo ne Philumenae magis morbus aggravescat;
Quod te Aesculapi, et te Salus, ne quid sit huius oro.
Nunc ad eam visam.
PARMENO
Heus, Sostrata.
SOSTRATA
Ehem.
PARMENO
Iterum istinc excludere.
SOSTRATA
Ehem, Parmeno, tune hic eras? Perii, quid faciam misera?
340
Non visam uxorem Pamphili, cum in proximo hic sit aegra?
PARMENO
Non visas? ne mittas quidem visendi causa quemquam:
Nam qui amat cui odio ipsus est bis facere stulte duco:
Laborem inanem ipsus capit, et illi molestiam affert.
Tum autem filius introiit videre, ut venit, quid agat.
345
SOSTRATA
Quid ais? an venit Pamphilus?
PARMENO
Venit.
SOSTRATA
Dis gratiam habeo.
Hem, istoc verbo animus mihi rediit, et cura ex corde excessit.
PARMENO
Iam ea de causa maxime nunc huc introire nolo:
Nam si remittent quippiam Philumenae dolores,
Omnem rem narrabit, scio, continuo sola soli
350
Quae inter vos intervenit, unde ortum est initium irae.
Atque eccum video ipsum egredi: quam tristis est!
SOSTRATA
O mi gnate.
PAMPHILUS
Mea mater salve.
SOSTRATA
Gaudeo venisse salvum: salvan
Philumena est?
PAMPHILUS
Meliuscula est.
SOSTRATA
Utinam istuc ita Di faxint.
Quid tu igitur lacrimas? aut quid es tam tristis?
355
PAMPHILUS
Recte, mater.
SOSTRATA
Quid fuit tumulti? dic mihi: an dolor repente invasit?
PAMPHILUS
Ita factum est.
SOSTRATA
Quid morbi est?
PAMPHILUS
Febris.
SOSTRATA
Quotidiana?
PAMPHILUS
Ita aiunt.
I sodes intro; consequar iam te, mea mater.
SOSTRATA
Fiat.
PAMPHILUS
Tu pueris curre Parmeno obviam, atque eis onera adiuta.
PARMENO
Quid? non sciunt ipsi viam domum qua redeant?
360
PAMPHILUS
Cessas?
Hecyra. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.